Exodus 10

etc. AUG., quaest. 36 in Exod. Haec non ita dixit tanquam opus habeat Deus cujusquam malitia, sed sic intelligendum est ac si diceret: Ego patiens fui super eum et servos ejus, ut non eos auferrem, ut ordine superveniant signa mea super eos; quia enim patientia Dei obstinatior fiebat malus animus, pro eo quod patiens in eo fui, dicitur, Plagae Aegyptiorum eruditio est filiorum Israel, ne similiter indurentur, et similia patiantur. Multato pestilente sapientior erit parvulus. ORIG. Possunt decem plagae quibus Aegyptus per Israelitas verberatur, Romani regni comparari temporibus, quia haec in figura nostri facta sunt. Christianus et Israeliticus populus unius Dei est, una utriusque causa subdita fuit, Synagoga Aegyptiis, Ecclesia Romanis. Persecuti sunt Aegyptii, persecuti sunt et Romani. Ibi decies contradicitur Mosi, hic decem edicta contra Christum. Diversae ibi plagae Aegyptiorum, diversae hic calamitates Romanorum. Ibi primum sanguis de puteis et fluminibus manat, hic prima sub Nerone plaga, ut ubique morientium sanguis esset, vel morbis in Urbe corruptus, vel bellis in orbe profusus. Ibi secunda plaga, ranae in penetralibus, inedia pene habitatores exstinxit: hic sub Domitiano satellites effrenati, jussu cruenti principis, et inopia pene omnes Romanos cives dispersit. Ibi tertia plaga sciniphes, musculae saevissimae, quae media aestate per loca squalida gregatim volant, capillisque hominum setisque pecudum urente morsu inferuntur: hic tertia plaga sub Trajano Judaeos excitavit, qui cum ante dispersi, quasi non essent, quiescerent, repentino calore permoti, grassati sunt. Praeterea multae urbes iisdem temporibus corruerunt terrae motu. Ibi quarta plaga, muscae caninae, alumnae putredinis, vermium matres; hic sub Marco Antonio lues multis infusa provinciis, Italiam et urbem Romam, exercitumque Romanorum per diversa hiberna dispersum, morte dissolutum, putredini et vermibus dedit. Ibi quinta plaga, pecorum et jumentorum: hic sub Severo persecutore civilibus bellis propria viscera et adjumenta reipublicae, id est, plebes provinciarum et legiones militum, comminutae sunt. Ibi sexta plaga, vesicae turgentes ulceraque manantia: hic plaga quae post Maximini persecutionem fuit, qui specialiter episcopos et clericos, omissa turba populari, Ecclesiarum primates cruciari imperaverat, intumescens crebro ira et perfidia non per vulgi caedem, sed per vulnera morientium principum et potentium exaltata est. Ibi septima plaga, coacta in aere grando, quae hominibus et jumentis fuit exitio: hic sub Gallo et Volusiano, qui Decio persecutori successerunt, pestis infusa est per omnia spatia Romani regni, et omne prope genus humanum dedit neci. Ibi octava correctio, excitatae undique locustae: hic excitatae undique gentes Romanum orbem caedibus et incendiis vastaverunt. Ibi nona plaga, tenebrae tractabiles, plus periculi comminantes quam facientes: hic Aureliano persecutore decernente, diris turbinibus terribile fulmen sub ipsius pedibus ruit, ostendens quid faceret tantus ultor, nisi patiens esset; quanquam intra sex menses tres interfecti sunt imperatores, Aurelianus, Tacitus et Florianus. Ibi decima et ultima plaga, primogenitorum interfectio: hic omnium perditio idolorum, quae primitus facta in primis amabant. Ibi rex potentiam Dei probavit, et sensit, et timuit, et populum Dei liberum dimisit: hic quoque haec omnia fecit, et etiam credidit. IDEM. Ibi populus Dei non est ad servitutem retractus, nec hic postea ad idololatriam coactus. Ibi Aegyptiorum vasa pretiosa Hebraeis tradita sunt: hic Ecclesiae Christianorum pretiosa paganorum templa cesserunt. IDEM. Aegyptiis post decem plagas dimissos Hebraeos persequentibus maris irruit interitus: nos quoque peregrinantes persecutio gentilium manet, donec mare Rubrum, id est ignem judicii, Christo duce et judice transeamus. Qui vero Christianos persequuntur, cum rege suo Antichristo, in stagno ignis aeterni submergentur. . etc. RAB. Octavum praeceptum: octava plaga, locusta, animal scilicet dente noxium. Falsus enim testis nocet mordendo et consumit mentiendo. Unde: Gal. 5.. ORIG. hom. 4 in Exod. Puto per hoc genus plagae dissidentis semper, a se et discordantis humani generis inconstantiam confutari. Locusta enim, cum regem non habeat, secundum Scripturam, ordinatum ducit exercitum: homines vero, cum rationales facti sunt, neque se regere ordinate potuerunt, neque Dei regentis patienter moderamina pertulerunt. STRAB. Per locustam, quae regem non habet, significatur temeritas illorum qui, licet diversis poenis multati, semper in duritia sua manent, tanquam nullum habeant rectorem. ISID. Locustae pro mobilitate levitatis accipiuntur tanquam vagae et salientes animae pro voluptate saeculi. . RAB. Quaedam prodigia fiunt per Mosen, quaedam per Aaron, quaedam vero per ipsum Dominum; ut cognoscamus in quibusdam per sacrificia sacerdotum et obsecrationes pontificum nos esse purgandos, quos Aaron persona designat: in quibusdam per scientiam legis emendandos, quod Mosi designat officium. In difficilioribus autem ipsius Domini virtute egemus. GREG., lib. 31, Moral., cap. 20. Exhibitae coelitus Aegypti plagae, etc., usque ad cum vanis laudibus quorumdam jam quasi fortium opera enervant. . etc. AUG. Beneficium certe Dei commemoravit Scriptura, quod abstulit locustas, et prosecuta dixit indurasse Dominum cor Pharaonis, beneficio scilicet suo et patientia, qua ille fiebat obstinatior dum ei parceretur: sicut omnia mala corda hominum patientia Dei male utendo durescunt. . etc. AUG. Tertio dicitur ad Mosen: ut fieret etiam plaga tenebrarum. Nunquam autem dictum est ad Aaron ut extenderet manus in coelum. Quod ergo dictum est ad Mosen: credo id significari, etiam minus posse qui plus potest; non autem continuo cui minora conceduntur, posse majora. ORIG. Nona plaga tenebrae sunt, ut mentis eorum caecitas arguatur, vel ut intelligant divinae dispensationis et providentiae obscurissimas esse rationes. enim Deus Psal. 17.: quas illi audacter et temere perscrutantes, et alia ex aliis asserentes, in crassas et palpabiles errorum tenebras devoluti sunt. STRAB. Per tenebras insipientia eorum [Judaeorum] ostenditur, qui affligebantur et ignorabant ad quem finem eorum poenae devenirent. Etiam vel per tenebras arcanum divini judicii significatur, quo justos misericorditer salvat, impios juste condemnat. . etc. AUG. in Locutionibus in Exod., l. 52. Graecus habet, et est inusitata locutio, nisi post distinctionem inseratur, et subaudiatur, ista, ut sit sensus: Ite praeter oves et boves, et relinquite ista. Solet enim talis eclipsis fieri crebro in locutionibus Scripturarum. RAB. Nonum praeceptum: nona plaga, densae tenebrae. Est enim quaedam moechia etiam in appetendo uxorem alienam quando cuivis non sufficit sua, etiam alienam tentare. Vere densae sunt tenebrae; nihil enim tam dolet patiens, nihil tam nolit pati faciens: qui hoc facit vere caecatur furore horribili. . .
Copyright information for VulgGlossa